PERFECTISSIMATUS

PERFECTISSIMATUS
PERFECTISSIMATUS
nomen olim dignitatis non mediocris, cuius meminêre Imperatores in l. 1. Cod. de nat. lib. l. 11. Cod. de quoest. dicebantur autem Perfectissimi, qui iudiciô Principis vel ad praesidatum provinciarum quarundam vel ad aliam administrationem, promoti fuissent. Cuiusmodi erant, Praeses Arabiae
l. 4. C. Theod. de poen. et Dalmatiae a Mariano et Magister census 30. C. de Episc. et cler. et Primicerii Scrinorium, l. 7. C. de Pal. sacr. largit. l. 7. C. Theod. de privil. eorum qui sacr. Pal. mil. et olim Duces, auctores Marcellinô l. 21. Cuiacius ad L. de Perfectissima dignit. Non enim omnes provinciarum Praesides Clariffimi fuêre, sed et Perfectissimi quidam, proutprovinciae dignitas exigebat. Alciatus ex vetustissimis monumentis putat, Tarraconensis tantum Hispaniae ac Norici Praesides, fuisse Perfectissimos, quod duabus literis designatum V. P. Sed et Livyae proconsuli hunc titulum tribui consuevisse, docet Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. ex augustin, Ep. 68. Graece Διασημότατος hic titulus honorarius dicitur, in Gloss. graco Lat. et apud Eusebium l. 10. c. 6. Vide qui de eo copiose egerunt, Pancirollum ad Not. Imp. l. 1. c. 3. Cuiacium, Valesium ad Ammianum, Iac. Gotofredum ad Cod. Theod. l. 1. tit. 37. et Iustinian, l. 12. tit. 32,. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • perfectissimat — (entrée créée par le supplément) (pèr fè kti ssi ma) s. m. Dignité de perfectissime. ÉTYMOLOGIE    Lat. perfectissimatus, de perfectissimus …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • PRAESES — nomen generale est, verba sunt Marci IC. leg. 1. ff. de Offic. praesid. eo quod et Proconsulet, et Legati Caesaris, et omnes Provineias regentes, licet Senatores non sint, Praesides appellantur. Vide quoque Dionem, l. 4. Speciatim vero Praesides… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRIMICERIATUS — dignitas Primicerii, quae vox non unô modô apud Scriptores sumitur. Pro primo cuiusque ordinis, apud vetustiores occurrit: quod talis (officii princeps prius dictus) primus in ceram seu tabulam relatus esset quasi προγεγραμμένος τȏυ ἄλλων. Vide… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”